라틴어 문장 검색

Quapropter, dum saepe circa mortem illius dolosa machinatione satageret, nec inter plurimas versutias locus hunc perimendi daretur, tandem hanc suae fraudis reperit viam, qua virum mortificaret, nomenque ejus deleret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:4)
Sed fluctuantes ambiguitate mentium in diversa rapiebantur, et furori mixta versutia, temptabant cum precibus proelium, vicinumque sibi in nostros parantes excursum, proiecere consulto longius scuta, ut ad ea recuperanda sensim progressi, sine ullo fraudis indicio spatia furarentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 7:1)
Quam a veteribus ita determinatam, orientalium quorundam versutia ad usque bonorum extulit odium, unde etiam retinaculis temporis praestituti frenatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 4:1)
non est in accusando uersutia ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris.
(아풀레이우스, 변명 51:6)
sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili scelere conflatam negabis te umquam cognouisse.
(아풀레이우스, 변명 79:4)
Sed ille, quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem vertere atque usurpare conatur;
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 7:2)
Hoc enim confidentiam parit, et omnem lapidem movebunt quo veluti praescriptionem tueantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:10)
Tertio, ii qui possunt censeri tanquam curiarum manus sinistrae, homines qui curiarum processus legitimos diverticulis et versutiis distorquent, iustitiamque in lineas obliquas et labyrinthos trahunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:7)
dictitabant enim se domo patriaque expulsos omnibus necessariis egere rebus, ut honesta praescriptione rem turpissimam tegerent.
(카이사르, 내란기, 3권 32:10)
est confusa maledicti Timini versutia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM52)
quibus interpolationibus autem pravisque lectionibus obsiti sunt duo priores, earum facile tibi rationem reddes considerata praescriptionum medicinalium multitudine quae in iis inveniuntur.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.150)
Fortasse hic nova inchoat praescriptio, ideoque legendum est In alio:
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).908)
ne edictum quidem, quo patres in curiam vocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione posuit sub Augusto acceptae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장8)
factoque large et sine praescriptione generis aut numeri senatus consulto ne tecta quidem urbis, adeo publicum consilium numquam adiit, deviis plerumque itineribus ambiens patriam et declinans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장8)
sed cum praescriptione ait 'tercentum', scilicet usque ad ortum urbis Romae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2724)

SEARCH

MENU NAVIGATION